라틴어 문장 검색

' Russus ' enim color et 'ruber' nimirum a vocabulo ' rufi ' dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθόσ autem et ἐρυθρόσ et πυρρόσ et κιρρόσ et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 7:1)
Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 6:2)
Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris, Hic, inquit, est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Uticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur Laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION