라틴어 문장 검색

atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Etiam immensa illa velocitas in ipso corpore, quae cernitur in motu diurno (quae etiam viros graves ita obstupefecit ut mallent credere motum terrae), facit motum illum ejaculationis radiorum ab ipsis (licet celeritate, ut diximus, mirabilem) magis credibilem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:10)
Atque videmus flammam alicujus tormenti ignei citius cerni, quam sonitus audiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:3)
tamen ponendus est motus iste per se, et in speciem constituendus, quia in multis appetitus fugae cernitur magis principalis quam appetitus coitionis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:5)
Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:9)
Quales cernuntur in exudatione marmoris et lapidum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:22)
id quod maxime cernitur in soporiferis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:7)
Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:3)
Quod siquis ad hunc iudicii et discretionis gradum ascendere non valeat, ei relinquitur, tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:8)
Consilia et mentem tegendi aut velandi gradus sunt tres.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:2)
Adeo ut qui tectus esse vult dissimulator aliquatenus vel nolens evadat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:3)
Quod vero ad aequivocationes et oracula verborum attinet non poterunt illa diu valere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:7)
In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:13)
Hoc enim modo quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab invidia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 11:9)
Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION