라틴어 문장 검색

quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장7)
Messalina tamen, quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris pergerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장4)
at Silanus insidiarum nescius ac forte eo anno praetor, repente per edictum Vitellii ordine senatorio movetur, quamquam lecto pridem senatu lustroque condito.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 4장5)
Vbi haec atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis, seque divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장1)
At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere armis rectius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장1)
nec tamen duces Romani, quamquam magnis nationibus subactis, usurpaverant nisi L. Sulla et divus Augustus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장5)
sic apud divum Augustum, quamquam nepotibus subnixum, viguisse privignos;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장2)
Ceterum actae principi grates, quaesitiore in Domitium adulatione;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 26장1)
nec Claudius, quamquam saepe oratus, arma certantibus barbaris interposuit, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장3)
igitur degressus castellis Vannius funditur proelio, quamquam rebus adversis laudatus quod et pugnam manu capessiit et corpore adverso vulnera excepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장2)
ceterum ad classem in Danuvio opperientem perfugit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장3)
ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장5)
Ceterum clade Icenorum compositi qui bellum inter et pacem dubitabant, et ductus in Decangos exercitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장1)
haec, quamquam a duobus pro praetoribus pluris per annos gesta, coniunxi ne divisa haud perinde ad memoriam sui valerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장12)
non abnuere pacem Hiberos, quamquam in tempore validiores;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION