라틴어 문장 검색

Gerardus de Gorna, Gothardus, filius Godefridi, juvenis clarissimus, Rudolfus, ditissimus copiarum, dominus Alenus, cognomine [0424A] Ferrans, Conanus quoque, ambo principes Britannorum, Reinoldus de civitate Belvaciae, Walo de Calmont, Willhelmus de Montpelir, viri imperterriti, fixis papilionibus cum caeteris praefatis in circuitu urbis consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 46:5)
Hac ergo divisione facta, Boemundus cum omni exercitu suo in vallem Dogorganhi, quae [0434D] a modernis Ozellis nuncupatur, hospitandi gratia circumquaque sociis in gramine diffusis, circa horam nonam descendit, ut alimentis, caeterisque necessariis, in locis, aptis rivis et pratis, castra locarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 76:6)
Solymanus jam denuo victus, Alpes Romaniae vix evadens condescenderat, nihil ultra spei habens urbis Nicaeae, uxoris filiorumque, ac nimium luctum faciens suorum, quos ante hos dies in campo Nicaeae exstinctos a Gallis amiserat, et nunc eorum quos in valle Gorgonia captos et peremptos reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 86:8)
Mane autem facto, Northmanni, Burgundiones, Britanni, Alemanni, Bawari, Teutonici, omnis videlicet exercitus, abhinc descenderunt in valle nomine Malabyumas, ubi propter difficultates locorum et angustarum faucium inter rupes iter per dies abbreviabant, et ob innumerabilem multitudinem, [0437D] et nimios calores mensis Augusti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:2)
De quibus Tankradus et Baldewinus, frater ducis Godefridi, cum suis recedentes, per medias valles Ozellis transibant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:3)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
Duce vero sic gravi vulnere impedito, exercitu lentiore gradu subsequente, Tankradus, qui praecesserat, et regiam viam tenebat versus maritima, prior Baldewino fratre ducis, per vallem Buetrenton superatis rupibus, per portam quae dicitur Juda, ad civitatem quae dicitur Tarsus, vulgari nomine Tursolt, descendit, quam etiam Turci, primates Solymani, subjugatam cum turribus suis retinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:1)
Sed timidis civibus, nec consiliis Armenii fratris acquiescentibus propter Turcorum praesentiam et custodiam, Tankradus, qui praecesserat, finitimas oras praedictae urbis depraedatus est, ac contractis infinitis copiis praedarum in usum obsidionis, in circuitu murorum tentoria sua extendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:3)
Apprehendit et multas civitates cum castellis quae in circuitu erant, exterritas a facie [0447D] exercitus Antiochiam tendentis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 34:6)
» Vix dux colloquentem sibi audivit, et ecce in circuitu turris multitudo civium in obsidione et impugnatione confluxit, incessabili mangenarum et sagittarum jactu muros et turris ostia quatientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:17)
Interea totus apparatus et virtus grandis exercitus accelerabat, rectitudine itineris per mediam Romaniam, [0453D] per abrupta montium et declivia vallium incedens, quem Godefridus dux, Boemundus, Reymundus comes, Robertus Flandrensis, Reymerus episcopus de Podio, Robertus de Northmannia, communi consilio et pari conductu moderabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:1)
et crastino sole exorto, cum sociis ab Arthesia receptis, cum Tankrado et Welfone Buloniensi, maritimisque Gallorum sociis universis relatis, cum camelis et asinis omnibusque vehiculis sarcinarum rerumque necessariarum, in uno comitatu et armorum fiducia usque ad pontem fluminis Fernae, quod dicitur Farfar, profecti sunt, relictis asperis Alpibus vallibusque gravissimae Romaniae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:2)
Hi quatuor ammiraldi ex triginta civitatibus, quae in circuitu longe lateque ad Antiochiam pertinentes, regi Darsiano tributariae suberant, quatuor ditiores dono et gratia Darsiani in beneficio tenent, singuli singulas centum castellis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 72:10)
In circuitu hujus arcis quatuor insuperabiles turres positae ob custodiam mediae arcis in medio sedentis referuntur, quarum praefati ammiraldi semper custodes et defensores regis Darsiani attitulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:13)
His factis, et voluntariis inventis, ipse grandaevus pater primus arma et equum requirens, ascendit, pontemque navium in noctis umbra transiens, juxta montana in latibulo vallis cum dilectissimo filio et secum assumptis sociis occultatus, summo mane peditem Christianum reliquit in campestri planitie, ubi Turcorum oculis manifeste pateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 96:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION