라틴어 문장 검색

Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:6)
Quid servus peccavit, qui coactus est facere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:22)
quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, [at] ille avocatus cibo furorem suppresserat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 72:14)
Supprimere ego querellam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo - nam in balneo carmen recitabat - per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitium meum pervolo Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus et perfusum os lacrimis vultu meo contero.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:7)
Siciliam modo ventus dabat, saepissime [in oram] Italici litoris aquilo possessor convertebat huc illuc obnoxiam ratem, et quod omnibus procellis periculosius erat, tam spissae repente tenebrae lucem suppresserant, ut ne proram quidem totam gubernator videret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:4)
Tu fortem ne supprime, Lentule, Martem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:21)
Ita enim fiet, ut eas quae adhuc neglectae iacent requiram et si quas addidero non supprimam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 1 2:2)
neutrum impetravit, coactus est statim respondere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 31:2)
Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 3:1)
An, quae oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impellitur aut resorbetur, hac modicus hic umor vicibus alternis supprimitur egeritur?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 7:1)
Illud etiam mihi permirum videbatur, eum quidem qui libertos relegandos, servos supplicio afficiendos censuisset, coactum esse dividere sententiam;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 15:1)
Roscida purpurea supprime lora manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 139)
Vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, Unde vir incestum scire coactus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 237)
tu selige tantum, Me quoque velle velis, anne coactus amem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11b14)
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique armaque et in gyros ire coactus equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 77:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION