라틴어 문장 검색

eadem licentia spreto patrio more magistratus in pluris annos ordinauit, decem praetoris uiris consularia ornamenta tribuit, ciuitate donatos et quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 3:1)
ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab ipsis incohatum perfici iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 4:3)
has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:2)
solos triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum, numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi ea quibus uellent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:4)
utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam defunctae honores maximos tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 61장 2:2)
' et quadam epistula Agrippinae neptis ingenium conlaudans:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 3:3)
at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens apud Hierosolyma[m] non supplicasset, conlaudauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:3)
praetorem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 1:2)
sed ut comperit ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota suscepta, egit cum senatu, non debere talia praemia tribui nisi expertis et aetate prouectis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 1:2)
inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:1)
cum quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 3:3)
latum clauum, quamuis initio affirmasset non lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub condicione si prius ab equite R. adoptatus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:3)
et Harpocran, cui lectica per urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:3)
circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum quadrigas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 1:4)
triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex equestri ordine tribuit nec utique de causa militari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION