라틴어 문장 검색

illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 5:3)
quo ut venimus, humanissime Quintus Pomponia inquit tu invita mulieres, ego viros accivero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 6:10)
si maneo et illum comitatum optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 4:3)
mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 2 2:3)
qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 18 4:2)
is igitur si accierit, accurram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 48 2:10)
eius Falernum mihi semper idoneum visum est devorsorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 1:2)
Demetrius venit ad me a quo quidem comitatu ἀφωμίλησα satis scite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 17 3:1)
memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:10)
Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Idus Maias futurum, id mihi pergratum perque iucundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 3:2)
quid comitatus nostri, quid gladii volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:2)
cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda, paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:3)
comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:4)
non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장3)
quid enim ea foedius, quid deformius sola relicta, comitatu pulcherrimo segregata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION