라틴어 문장 검색

nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, comoediis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 258:3)
omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 208:1)
de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 353:2)
itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad ἕξιν maxime pertinebit unus Archilochus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 60:2)
antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)
ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:2)
tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 98:1)
in comoedia maxime claudicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:1)
sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
ideoque Roscius citatior, Aesopus gravior fuit, quod ille comoedias, hic tragoedias egit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:7)
nam gestum poculum poscentis aut verbera minantis numerum quingentorum flexo pollice efficientis, quae sunt a quibusdam scriptoribus notata, ne in rusticis quidem vidi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 264:1)
maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:2)
mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION