라틴어 문장 검색

de caelo tactas memini p. q. mire compositum augurium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 171)
de his itaque duobus principiis volunt quattuor ista procreari, ignem, aerem, aquam, terram, et ex his cetera, ut illa duo elementa, atomi et inane, sint, haec vero quattuor syntheta, id est composita ex illis duobus, praestent ori- ginem aliis omnibus rebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 3110)
unde sunt versus isti compositi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 463)
et haec Moeris non ut sua, sed Vergilii refert, in honorem Augusti composita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 4613)
nam hoc est 'versibus in- comptis ludunt', id est carminibus Saturnio metro compositis, quod ad rhythmum solum vulgares componere consuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3852)
tonsae olivae minutis foliis compositae, ut "tonsisque ferunt mantelia villis". habiturum se autem coronam tonsilem dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 211)
'tonsae' compositae, ut Cicero "cum saltatrice tonsa".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 213)
ex cuius imitatione cithara est composita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4634)
"status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti et omnes ceteri sensus velut in arce compositi."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:31)
Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:1)
Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 24:2)
simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:3)
manus umeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis sententiisque consentiens];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장3)
In huius oratione sermo Latinus erat, verba non abiecta, res compositae diligenter, nullus flos tamen neque lumen ullum, animi magna, vocis parva contentio, omnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장2)
itaque ne hos quidem equites Romanos, amicos nostros, qui nuper mortui sunt, omittam P. Cominium Spoletinum, quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION