라틴어 문장 검색

sed alias ita loquor ut concessum est, ut hoc vel pro deum dico vel pro deorum, alias ut necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his consuetudo varia non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 46장 2:6)
Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:2)
In hoc genere oratoribus et philosophis concessum est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten- tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei gratia dicatur aut minuendae, quae ὑπερβολη` dicitur, multa alia mirabilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 5:7)
Ingemescere non numquam viro concessum est, idque raro, eiulatus ne mulieri quidem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 55:4)
sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:3)
etsi praestantia debent ea dici, quae habent aliquam comparationem, humanus autem animus decerptus ex mente divina cum alio nullo nisi cum ipso deo, si hoc fas est dictu, comparari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:5)
Nec fas est propius Mortali attingere Divos.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 4:2)
Asymptotos autem pro tangente habenda est, & ejus terminus infinite distans (si ita loqui fas sit) pro puncto contactus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 100:4)
Hoc ab omnibus concessum est, dum aliqui Terram alii Solem in centro quiescere contendat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 9:1)
id quod stellae tertiae magnitudinis vix concessum fuisset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:24)
"vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est occipiti caeco, posticae occurrite sannae."
(페르시우스, 풍자, satire 147)
compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto.
(페르시우스, 풍자, satire 258)
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum elargiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
(페르시우스, 풍자, satire 340)
stat contra ratio et secretam garrit in aurem, ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo, publica lex hominum naturaque continet hoc fas, ut teneat vetitos inscitia debilis actus, diluis elleborum certo conpescere puncto nescius examen:
(페르시우스, 풍자, satire 546)
Messe tenus propria vive et granaria, fas est, emole.
(페르시우스, 풍자, satire 614)

SEARCH

MENU NAVIGATION