라틴어 문장 검색

inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 298:1)
qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo adortos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 366:2)
et ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant suos, procurreretur in vias, pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo vix prae gaudio compotes effusae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 427:1)
dixisset, adnuisse ceteri deam conclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 256:2)
Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 328:1)
sed rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 579:2)
qua voce audita et senatus accipere se omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa adprobavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 580:1)
Tullius, de quo ante dictum est, exclamat aspice, imperator inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet, piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:3)
Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 65:1)
nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 187:1)
signo dato conclamatur inde ut colligantur vasa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 366:1)
exclamaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 256:2)
enimvero conclamant bonum ut animum haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 395:1)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
quos cum ex arce Capitolioque clivo Publicio in equis decurrentis quidam vidissent, captum Aventinum conclamaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION