라틴어 문장 검색

lemnius quia in Lemnum insulam, ut diximus, cecidit, a Iove praecipitatus vel a Iunone propter deformitatem deiectus, quam aerem esse constat, ex quo fulmina procreantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4544)
alii 'deicere' legunt secundum illud deiectamque aerea sortem accepit galea, id est sortiri praedam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2663)
nam per inrisionem dictum est, qui non morte deiectus es:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5942)
havd deiectus non deiectus animo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8581)
mali tanti pro 'malorum tantorum'. oculos deiecta decoros deorsum habens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4801)
et sic ait 'deiecta oculos', sicut oculos suffusa nitentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4802)
ignem subiecit rubor hypallage est pro 'cui ignis animi subiecit ruborem'. movebatur autem, intellegens se esse tantorum causam malorum, sicut supra ipse causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 661)
caput quassans concutiens, ut tunc quassans caput.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8941)
quassans concutiens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 251)
flectere luctantes i. v. i. cum quadam moderatione ducere, ne tenera adhuc virgulta concutiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3571)
Sallustius "venti per cava terrae citati", Lucanus "quaerentem erumpere ventum credidit". alii aquam dicunt genitalem sub terris moveri et eas simul concutere, sicut vas aquae, ut dicit Lucretius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4793)
alii σπογγοειδῆ terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4794)
coepit crudescere morbus validior fieri, ut "deiecta crudescit pugna Camilla". et iam dat signa morbi validioris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5041)
Nam profecto memoria tenetis Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 19:1)
leniter atque placide fides, non vi et impetu, concuti debere
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Librorum de Re Publica incertorum Fragmenta 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION