라틴어 문장 검색

condere coeperunt urbis arcemque locare praesidium reges ipsi sibi perfugiumque, et pecudes et agros divisere atque dedere pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 38:2)
Nam et in animo melius distincta servantur, et ipsa distinctio non sine quodam fermento quo conditur universitas in unius saporis usum varia libamenta confundit, ut, etiamsi quid apparuerit unde sumptum sit, aliud tamen esse quam unde sumptum noscetur appareat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 6:2)
Quos Horus ingredientes commodum consecutus comitabatur, vir corpore atque animo iuxta validus, qui post inter pugiles palmas ad philosophiae studia migravit, sectamque Antisthenis et Cratetis atque ipsius Diogenis secutus inter Cynicos non incelebris habebatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 3:1)
Hos una concordesque regnasse vicinaque oppida communi opera condidisse praeter Maronem, qui refert:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 23:1)
aram deinde cum sacris tamquam deo condidit, quae Saturnalia nominavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:3)
Amplissimus enim cespes, sive ille continens limus seu paludis fuit coacta compage virgultis et arboribus in silvae licentiam comptus, iactantibus per omnem fluctibus vagabatur, ut fides ex hoc etiam Delo facta sit, quae celsa montibus, vasta campis, tamen per maria migrabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 29:1)
Anaxilaus enim Messenius, qui Messanam in Sicilia condidit, fuit Rheginorum tyrannus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:1)
Vitem centurialem deus ex muneribus in aede dedicatis deferri iussit, divisamque in partes sudario condi ac proinde ferri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 16:2)
Hoc quoque nuper institutum, ut saginarentur, cum exceptos e leporario condant in caveis, et loco clauso faciant pingues.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 14:2)
Haec mea sunt, veteres migrate coloni.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 7:5)
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 11:2)
Videte, inquit, portum ad civitatem Didonis ex Ithaca migrantem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:1)
Parva metu primo, mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 31:1)
Migrantes cernas totaque ex urbe ruentes et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 10:2)
Prius itaque et Tuscos aene vomere uti, cum conderentur urbes, solitos in Tageticis eorum sacris invenio, et in Sabinis ex aere cultros quibus sacerdotes tonderentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION