라틴어 문장 검색

quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris confessionem exprimerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 149:2)
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 354:1)
commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur iactabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 69:1)
hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda quae Romani vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 400:3)
Ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati in colloquium veniendi regi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:2)
sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 500:2)
hesionae visentem regna sororis commemorationi necessitudinis reddit commemorationem hospitii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1571)
Nec rectae confessioni officit, si nonnulla confessionis verba in canonicis minime reperiantur Scripturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 53:18)
apud vos soli quaestioni temperatum vestram illis servate legem usque ad confessionem necessariam, et iam si confessione praeveniantur, vacabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:2)
Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 11:1)
atque ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint, praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut laude dignos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION