라틴어 문장 검색

tribuni plebis, communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes, negare tam id laetum patribus civibus universis nec prosperum fore quam ipsi crederent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 666:1)
quod cum ita sit, quae, malum, ratio est haec expertis alia experiri, cum, iam ut virtus vestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non possit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 577:1)
eo institutum manet ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes artis ludicrae, faciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 22:2)
cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem debere, etiam intueri cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit, utrum qui, audiendus dumtaxat, magnificus sit, verbis ferox, operum militarium expers, an qui et ipse tela tractare, procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 348:1)
non enim illa modo Volscus aut Samnis sed Romanus verba fecit, vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 473:1)
Consul ex senatus consulto triumphavit, et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 237:1)
nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis ne dedantur quam quia ita se res habeat dicere, quis adeo iuris fetialium expers est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 123:1)
non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus sed experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum Philippum Persen non modo cum clade ulla sed ne cum periculo quidem suo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 285:1)
nec Romae spernebatur Umbrorum bellum, et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade quam intutam urbem incolerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 591:1)
eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 42:1)
ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti posse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 361:1)
tum privatae quoque per domos clades volgatae sunt, adeoque totam urbem opplevit luctus ut sacrum anniversarium Cereris intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 669:1)
ante secundam horam, nullam fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 741:2)
quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis quam grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque amicitiam praeoptandam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 591:1)
in minore te experti, T. Otacili, re sumus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION