라틴어 문장 검색

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 741)
nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 55:1)
non potes hanc salva dissimulare fide, confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras - iure venit cultos ad sibi quisque deos - flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris, busta sui fiant ut propiora viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 255)
confugit interdum templi violator ad aram, nec petere offensi numinis horret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 213)
ad medicam dubius confugit aeger opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 45)
"ut semel haec rerum secessit lite suarum inque novas abiit massa soluta domos, flamma petit altum, propior locus aera cepit, sederunt medio terra fretumque solo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권54)
quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes confugit et flammas ore sonante vomit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권324)
Furius antiquam populi superator Etrusci voverat et voti solverat ille fidem, causa, quod a patribus sumptis secesserat armis volgus, et ipsa suas Roma timebat opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권354)
"confuge, tutus eris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권274)
tenues secessit in auras, mansit odor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권230)
arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis terra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권174)
deque suo iussit secedere coetu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:18)
O utinam a nostro secedere corpore possem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:28)
At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa aestuat, et, repetens faciem motusque manusque, qualia vult fingit quae nondum vidit, et ignes ipse suos nutrit, cura removente soporem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 38:4)
Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION