라틴어 문장 검색

et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 176:2)
et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum mansit - summa concordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 8:1)
egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 49:1)
haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 147:1)
nam illic cum servo si quo congressus foret, et ipsum sese et illum furti adstringeret;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 737)
in eo hominum congressu cum profundebantur aliter e spiritu voces, cotidiana consuetudine vocabula, ut obtigerant, constituerunt, deinde significando res saepius in usu ex eventu fari fortuito coeperunt et ita sermones inter se procreaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장4)
Nunc revertar ad propositum et de copiis, quae aptae sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum videantur esse ab natura rerum procreatae quibusque mixtionibus principiorum congressus temperentur, ne obscura sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장35)
utque, denique, idonea a Congressu parentur, quibus plane manifestum fiat, Congressum, virum bello, pace, civiumque animis primum, honore summo afficere velle.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.37)
Haec Congressus flagitatio Americanos primum conquirere docuit, praesidem an Congressum penes foedera feriendi potestas esset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.56)
Muniis civilibus omnibus a Congressu constitutis, homines idoneos, qui munia ea a Congressu praescripta fideliter obirent, designare praesidis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.11)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION