라틴어 문장 검색

quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 1:4)
primum ipsas ego Musas numquam tanti putassem atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erat aptum bybliothecae studiisque nostris congruens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 23 2:6)
volo enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas quibus litteris congruentes fuerunt aliae postea multorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 1:3)
Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, - Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:4)
quod si essent falsae notitiae (ἐννοίασ enim notitias appellare tu videbare) - si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:1)
quod fieri non potest, si id quod visum erit discerni non poterit a falso.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:2)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
nihil interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem modi sint sed etiam si discerni non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:6)
Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:7)
in quo scelere, iudices, etiam cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque accusatoris ingenio res iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:2)
sed correctorum praeterquam quod librarius ipse semet nonnumquam correxit, tres manus discerni possunt, quas VcV2V3 vocavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말132)
scribas Vc et V3 aetate librario ipsi aequales aut paulo recentiores fuisse litterarum formae docent (V2 subsecutum esse non uno loco apparet)) suntque non pauci loci ubi utrum V1 ipse an de duobus correctoribus alter correctionem fecerit discerni non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말133)
... tertium correctorem longe recentiorem (s. XV) V3 vocavi, sed et de hac manu nonnumquam dubitavi utrum una an plures discernendae essent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말136)
' atque hae quidem recentes correcturae quae sane a compluribus hominibus factae esse videntur - Buzzi praeter Panormitae manum V3 tres fere alias discernit (Vrec) - facile a reliquis removentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말137)
cum σ tamen compluries congruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말299)

SEARCH

MENU NAVIGATION