라틴어 문장 검색

Non vides, quemadmodum theatra consonent, quotiens aliqua dicta sunt, quae publice adgnoscimus et consensu vera esse testamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 7:5)
ad mercedem pii sumus, ad mercedem impii, et honesta, quamdiu aliqua illis spes inest, sequimur, in contrarium transituri, si plus scelera promittent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 10:2)
porrigit aliqua mendico rogata stipem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 20:3)
Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 73:2)
Si accusatorem submitteres, quem deinde removeres, si aliqua illum lite implicares, quam subinde discuteres, nemo de tuo scelere dubitaret.
(세네카, 행복론, Liber VI 131:1)
quorum aliqua in illis quoque exstant vestigia, ceterum humanorum pectorum propria bona malaque sunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 21:3)
si modus et ordo non proficit, subducit aliqua et circumcidit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:3)
sed animorum coniunctioni separata utrique porrecti-oribus terminis obsistit habitatio, equidem semel devinctis parum nocitura pectoribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 1:2)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)
quamquam et hoc ipsum, quod pie iniungis, arduum existat ac laudi quantulaecumque iam semel partae non opportunum, primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:2)
structura vero fortis et firma coniunctionumque perfacetarum nexa caesuris insolubilibus sed nec hinc minus lubrica et levis ac modis omnibus erotundata quaeque lectoris linguam inoffensam decenter expediat, ne salebrosas passa iuncturas per cameram palati volutata balbutiat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:1)
Benivoli coniunctio animio maxima est cognatio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 059)
Cum cognata quoque miscere prohibitum est, quia per coniunctionem priorem caro fratris fuerit facta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:5)
ut dum eis aliqua exterius gaudia reseruantur, ad interiora gaudia consentire facilius ualeant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:12)
Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION