라틴어 문장 검색

Megalesius hinc spado diris incensus furiis caeca ad responsa vocatur, sunt qui quadriviis brevioribus ire parati vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis, porrum et caepe deos inponere nubibus ausi, albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2306)
quamvis maceries florentes ambiat hortos, saepibus et densis vallentur vitea rura, aut populator edet gemmantia germina bruchus, aut avibus discerpta feris lacerabitur uva.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 167)
"aut unde maior esse maiestas focis quam nata in hortis sarculatis creditur?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1105)
"nati nam luce sub una et domus et domini paribus adolevimus annis, ex quo plasma novum de consaepto paradisi limite progrediens amplum transfugit in orbem, pellitosque habitus sumpsit venerabilis Adam, nudus adhuc, ni nostra foret praecepta secutus."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 157)
Atque hanc in horto maceriam iube dirui, Quantum potest;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 725)
custos es pauperis horti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS22)
ThyrsisFraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS43)
saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS44)
Invitent croceis halantes floribus horti et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:5)
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum vela traham et terris festinem advertere proram, forsitan et, pingues hortos quae cura colendi ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti, quoque modo potis gauderent intiba rivis et virides apio ripae, tortusque per herbam cresceret in ventrem cucumis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:1)
Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus, est in horto, Phylli, nectendis apium coronis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 111)
invidet usum lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti, optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1418)
nec Natura potest iusto secernere iniquum, dividit ut bona diversis, fugienda petendis, nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, qui teneros caules alieni fregerit horti et qui nocturnus sacra Divum legerit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:15)
nam fures dextra coercet obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, ast inportunas volucres in vertice harundo terret fixa vetatque novis considere in hortis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.3)
trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION