라틴어 문장 검색

At non magnanimi percussit pectora Bruti Terror, et in tanta pavidi formidine motus Pars populi lugentis erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:1)
Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti, Humanum lugere genus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:30)
Quique colunt Pitanen, et quae tua munera Pallas Lugent damnatae Phoebo victore Celaenae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:15)
Tenet ille dolorem Semper, et amissum fratrem lugentibus obfert.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:53)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:52)
Illa, rati semper de te sibi conscia voti, Hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit, Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:13)
Sed mentibus unum Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu, Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:57)
Mors nulla querela Digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:43)
Heu quantum poenae misero mens conscia donat, Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnis Pompeio vivente videt!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:37)
Conscia curarum, secreta in litora Lesbi Flectere vela iubes, qua tunc tellure latebas, Moestior, in mediis quam si, Cornelia, campis Emathiae stares.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:18)
Ultima debet Esse fides, lugere virum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:45)
127 Abit tamen Lesbo cum Cornelia, lugentibus incolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권9)
et arcani miles tibi conscius orbis Claustra petit mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION