라틴어 문장 검색

Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:1)
Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi [Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam pertinerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 25:1)
Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicatae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 25:3)
quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:6)
qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:4)
Videsne quam sit magna dissensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 62:6)
sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:6)
sed potestne rerum maior esse dissensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 57:5)
quid, de quo nulla dissensio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 45:3)
Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:1)
nam de isto magna dissensio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 102:4)
De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod ἐξωτερικόν appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 17:1)
quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 22:2)
quid autem sit, quod ita moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 23:2)
qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION