라틴어 문장 검색

Postquam Rutilium consedisse iam et animo uacuum accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장8)
Dein postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam itinere facto consedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장5)
Ita reges loci difficultate coacti proelio deterrentur, neque tamen suos longius abire sinunt, sed utroque colle multitudine circumdato effusi consedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장6)
Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante consedisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장11)
Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, quos modo vidimus, cogitamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 9:3)
Omnes hos fertiles campos repentina maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:5)
Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 4:4)
si quid remittitur, boni consido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 17:6)
Sana," inquit, " avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:1)
Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 8:2)
Adversus hos quid ab aliis respondeatur, audi, antequam ego incipio secedere et in alia parte considere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 4:1)
Eductam deinde extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira consideret ;
(세네카, 행복론, Liber III 101:4)
quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit, quaedam ibi consederunt, ubi illas rerum omnium inopia deposuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:3)
Ut antiquiora, quae vetustas obduxit, transeam, Phocide relicta Graii, qui nunc Massiliam incolunt, prius in hac insula consederunt, ex qua quid eos fugaverit, incertum est, utrum caeli gravitas an praepotentis Italiae conspectus an natura importuosi maris;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 43:4)
Quaedam enim sunt irae, quae intra clamorem considant, quaedam non minus pertinaces quam frequentes, quaedam saevae manu verbis parciores, quaedam in verborum male- dictorumque amaritudinem effusae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION