라틴어 문장 검색

Dividam autem omnes in eos, qui in totis corporibus consistere videntur, et eos, qui oriuntur in partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장10)
Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장5)
deinde, cum decessio eius consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장44)
Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장47)
Consistit in tristitia, quam videtur bilis atra contrahere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장81)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장84)
ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장68)
Omne in difficultate spirandi consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장2)
At inimica sunt vinum, balneum, venus, in cibo oleum, acria omnia, item calida fomenta, conclave calidum et inclusum, multa vestimenta corpori iniecta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장42)
his perfundi frigida atque in eadem natare, canalibus eiusdem subicere et stomachum ipsum et magis etiam a scapulis id, quod contra stomachum est, consistere in frigidis medicatisque fontibus, quales Cutiliarum Sumbruinarumque sunt, salutare est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장44)
si ne id quidem tenuit, singuli cyathi vini singulis interpositis horis, donec stomachus consistat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장56)
In ipsius vero ventriculi porta consistit is, qui . . . et longus esse consuevit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장2)
20 Intra ipsa vero intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장1)
vel album ex ovo cum rosa mixtum, adiecto, quo facilius consistat, contritae rosae pulvere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장21)
Protinusque, si mens homini consistit, si nulla febris accessit, scire licet mature vulnus sanum fore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장222)

SEARCH

MENU NAVIGATION