- 문장 검색

라틴어 문장 검색

etiam aqua potest consistere, cum conglaciatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:5)
at impossibile est ut aer unquam consistat, aut exuat fluorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 326:6)
Videtur esse divisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia vel rotent, vel ferantur recta, vel stent sive quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 335:2)
Non enim videtur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:2)
Etiam inveniuntur in corporibus tam naturalibus quam artificialibus, praesertim consistentibus et non fluidis, collatio quaedam et positura partium, et tanquam villi et fibrae, quae diligenter investigandae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:16)
per quem partes in corpore aliquo praedominantes et imperantes reliquas partes fraenant, domant, subigunt, ordinant, et cogunt eas adunari, separari, consistere, moveri, collocari, non ex desideriis suis, sed prout in ordine sit et conducat ad bene esse partis illius imperantis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:2)
aut plane quiescere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:4)
aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:5)
Quae bene collocata sunt, et motum exhorrent, prorsus quiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:8)
Per praedominantiam, ut in hydriis perforatis, ubi quiescit aqua et detinetur a decasu, per praedominantiam motus nexus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:7)
etiam ad destructionem corporis organici, atque earum virtutum quae consistunt plane in motu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:3)
Etiam ad destructionem virtutum quae consistunt in posituris, et dissimilaritate partium paulo crassiore;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:6)
quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam novam constantem et quiescentem, sed transitoriam, et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:11)
Hoc vero plerunque in figuris et situ vasorum consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:3)
Et hoc ipsum est coelo in terris frui, quando mens humana in charitate movetur, in providentia quiescit, et supra polos veritatis circumfertur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION