라틴어 문장 검색

quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:19)
cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:2)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)
Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:6)
etenim si de prauitatis infortunio uera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam quam esse constat aeternam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:15)
quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:8)
Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:7)
Simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:10)
Hae sunt igitur fortuiti causae compendii, quod ex obuiis sibi et confluentibus causis, non ex gerentis intentione prouenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:16)
Ut quae carptim singula constent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 4:1)
Hoc igitur modo, etiam si praecognitio non fuisset, necessarios futurorum exitus esse constaret;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:7)
alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:10)
Sed qui fieri potest ut ea non proueniant quae futura esse prouidentur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:1)
quam si etiam in his esse credamus, nihil erit quod non ex necessitate proueniat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:10)
Quare haec diuina praenotio naturam rerum proprietatemque non mutat taliaque apud se praesentia spectat qualia in tempore olim futura prouenient.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION