라틴어 문장 검색

Itaque M. Cicero in libro Epistularum nono Ad Atticum, Maiores, inquit, nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 7:1)
Idem tamen M. Tullius in oratione De Constituendo religiosa delubra dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 8:1)
Alias primus rogabatur qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias qui designati consules erant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 3:1)
quidam e consulibus, studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 4:1)
C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:1)
C., inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:2)
Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:6)
Haec quidem M. Cicero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 5:1)
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 4:1)
Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi, desiderabant in senatu instantissime ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 8:2)
Quid M. Varro in Logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIX 1:1)
Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in Logistorico scripsit, quae inscripta est Catus aut De Liberis Educandis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIX 3:1)
Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ' cur,' inquiunt, 'ita est, ut tu sis quam equus curatior?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:2)
Quapropter tum ex plebe alter consul factus est, duovicesimo anno postquam Romam Galli ceperunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IV 4:1)
Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION