라틴어 문장 검색

poscit equos gavdetque tuens ante ora frementes solent enim ex equorum vel maestitia, vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 821)
precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 17612)
nulla viam fortuna regit nullus eventus rationem praestat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4051)
saxum de vertice praeceps cum rvit comparatio ipsa futurum ostendit eventum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6841)
quia Hercules, cum ab inferis rediret, hanc primus arborem dicitur contemplatus esse et se inde coronasse, conveniente colore arboris illi eventui, quo a tenebris in lucem com- meavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 662)
quas passiones esse animi non dubium est, unde etiam ipse ait in sexto "hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque", Sallustius etiam in Catilinae bello ait "omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio amicitia, ira atque misericordia va- cuos esse decet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4995)
notandum sane, quia ex hoc eventu illa ars inventa est, quam supra memoravit, et melior facta per industriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5532)
"Multa praetereo consulto:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:1)
"Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuset eventum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:1)
quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:3)
Ratio igitur eventus aperit causam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:1)
Tum autem aut anquirunt aut consultant, ad vitae commoditatem iucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint iuvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:4)
Panaetius igitur, qui sine controversia de officiis accuratissime disputavit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secuti sumus, tribus generibus propositis, in quibus deliberare homines et consultare de officio solerent, uno, cum dubitarent, honestumne id esset, de quo ageretur, an turpe, altero, utilene esset an inutile, tertio, si id, quod speciem haberet honesti, pugnaret cum eo, quod utile videretur, quo modo ea discerni oporteret, de duobus generibus primis tribus libris explicavit, de tertio autem genere deinceps se scripsit dicturum nec exsolvit id, quod promiserat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 9:1)
ut enim quisque optime dicit, ita maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis exspectationemque hominum pertimescit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:1)
unam, quod intellegerent ei, quos usus ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non satis ex sententia eventum dicendi procedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 123:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION