라틴어 문장 검색

verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:2)
denique ei, qui profitetur esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus, sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum potest esse genus orationis, quod sit exceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 66:3)
in causarum contentionibus magnum est quoddam opus atque haud sciam an de humanis operibus longe maximum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:3)
dividunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam et in quaestionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:1)
causam appellant rem positam in disceptatione reorum et controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:2)
nihil est enim, quod inter homines ambigatur, sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, [sive ex persona, ut laudis,] sive ex disputatione, ut de ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 104:2)
id est igitur genus primum causarum in iudiciis ex controversia facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:4)
ut mihi ipsi cum hoc Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:2)
nusquam enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam in scripto, quod totum a facti controversia separatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:2)
Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et controversiam cadere possint:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 113:1)
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia, non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:2)
ignari omnis controversias ad universi generis vim et naturam referri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 133:6)
sin illa controversia causam facit, videaturne ei, quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta defensionis Mancini nomen pertinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:4)
In utroque autem genere dicendi et illo, in quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et mores accommodatur, et principia tarda [sunt] et exitus item spissi et producti esse debent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 213:1)
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis nemo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 214:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION