라틴어 문장 검색

Contenta fidelibus aruis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 2:1)
Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:17)
Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:3)
Sunt etiam qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui diuitias ob potentiam uoluptatesque desiderant uel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:15)
Quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:20)
quare beatum esse iudicat statum quem prae ceteris quisque desiderat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:23)
Atqui haec sunt quae adipisci homines uolunt eaque de causa diuitias, dignitates, regna, gloriam uoluptatesque desiderant quod per haec sibi sufficientiam, reuerentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse uenturam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:15)
— Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:10)
— Eget uero, inquit, eo quod quisque desiderat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:12)
Potentiamne desideras?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:8)
Qui uero solum posse desiderat profligat opes, despicit uoluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:5)
nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit ne illud quidem quod desiderat apprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:9)
— Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est. — Haec igitur uel imagines ueri boni uel imperfecta quaedam bona dare mortalibus uidentur, uerum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:11)
— Intellego, inquam, quid inuestigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:4)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION