라틴어 문장 검색

Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 14:3)
Nemo mortem laudat, sed eum, cuius mors ante abstulit animum quam conturbavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 11:5)
" In hoc vero, cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est nihil esse illi posse acerbius, quam si tibi hic casus eius acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, indignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem et exhaurit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 27:5)
Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 239:1)
Hoc vos non intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritis, sicut plurimi, quibus in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:1)
horrido tantum procul a leone det pater sedes calidoque cancro, ne tuo vultu tremefacta leges astra conturbent trepidetque Titan.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:21)
nil saeptum horrore sub illo, nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces, rumor ubique alios pluresque adnuntiat hostes maioresque timor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권217)
Tiberius ergo, cuius tempore nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 2:1)
Huius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, inluminator atque deductor generis humani filius dei adnuntiabatur:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:2)
quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:5)
Sic et auctores interdum videri volunt eorum quae adnuntiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:6)
Atque mox eiusdem causam coinquinationis adnuntians subiungit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 7:17)
Suscipite uerba praedicatorum, et euangelium Dei, quod uobis adnuntiant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:6)
ad adnuntiandam uobis plenitudinem fidei Christianae sacerdotalem curauimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi euangelium, quod Saluator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, uestris quoque sensibus inserentes, salutis uestrae remedia propinentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.7)
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION