라틴어 문장 검색

principio pars terrai non nulla, perusta solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi, pulveris exhalat nebulam nubesque volantis, quas validi toto dispergunt aëre venti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:5)
id licet hinc cognoscere possis, quod simul ac primum nubes succedere soli coepere et radios inter quasi rumpere lucis, extemplo inferior pars horum disperit omnis terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:3)
[quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur.] Principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:13)
nec fit enim sonitus caeli de parte serena, verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes, tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:1)
praeterea neque tam condenso corpore nubes esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:2)
fit quoque enim inter dum [ut] non tam concurrere nubes frontibus adversis possint quam de latere ire diverso motu radentes corpora tractim, aridus unde auris terget sonus ille diuque ducitur, exierunt donec regionibus artis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:6)
Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti perscindat nubem perfringens impete recto;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:6)
Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens fulminis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:10)
Aridior porro si nubes accipit ignem, uritur ingenti sonitu succensa repente, lauricomos ut si per montis flamma vagetur turbine ventorum comburens impete magno;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:13)
Denique saepe geli multus fragor atque ruina grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:15)
Fulgit item, nubes ignis cum semina multa excussere suo concursu, ceu lapidem si percutiat lapis aut ferrum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 5:1)
Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:1)
ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram, dissipat ardoris quasi per vim expressa repente semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:4)
scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte extructis aliis alias super impete miro.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:6)
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille devolet in terram liquidi color aureus ignis, semina quod nubes ipsas permulta necessust ignis habere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION