라틴어 문장 검색

remissio non vitians, correptio non cruentans, et severitas eius temperamenti, quae non sit taetra sed tetrica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
neque enim quisquam etiam sibi bene conscius plus facere praesumpsit, si quis tamen vestrae correptionis orbitarn non reliquit, quippe cum ea ipsa, quae legimus, parcentis verba censurae maxuma 1 emendationis incitamenta sint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:4)
"terrarum delicta nec exsaturabile Diris ingenium mortale queror, quonam usque nocentum exigar in poenas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권71)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 412)
Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem ignorare non possunt, vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio conprobemus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 3:1)
Ne enim intellegerent pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si credidissent, meritum fuit delictum eorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 16:1)
Omnia enim huic operi delicta donantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:2)
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:10)
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:5)
Qui enim in iniquitatibus conceptum se nouerat, a delicto se natum gemebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:6)
consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 601:2)
nos potius nostro delicto plectemur quam res publica tanto suo damno nostra peccata luat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 94:1)
quibus stipendio frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto Carales exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 557:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION