라틴어 문장 검색

Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
Labuntur gemini fontes, hic dulcis, amarus alter, et infusis corrumpunt mella venenis, unde Cupidineas armari fama sagittas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:40)
pridem tolerare fatemur hoc genus, Arsacio postquam se regia fastu sustulit et nostros corrupit Parthia mores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:252)
inquinat hic omnes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:294)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
numquam corrupta rigescent saecula?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:66)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
quid referam morbive luem tumulosve repletos stragibus et crebras corrupto sidere mortes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:29)
non illis terrena lues corrupta nec Austri flamina nec saevo Sirius igne nocet, sed, quamvis Lachesis letali stamine damnet, in te fata sibi prosperiora petunt.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus38)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
inquinat egregios adiuncta superbia mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:169)
corrumpit spiritus auras letifer;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:104)
quae nova corrupit nostros clementia mores?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:17)
ac velut infecto morbus crudescere caelo incipiens primos pecudum depascitur artus, mox populos urbesque rapit ventisque perustis corruptos Stygiam pestem desudat in amnes:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:160)
nec tibi venales captant aeraria plausus corruptura fidem:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:260)

SEARCH

MENU NAVIGATION