라틴어 문장 검색

comitia quid rex sibi vellet satis intellexerunt, eique subsidium concesserunt, limitatum certe, sed tamen amplissimum, ad summam videlicet centum et viginti mille librarum, una cum quindecimis duabus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:6)
Illud certae memoriae est, intercessisse tempus semestre inter mortem principis Arthuri et creationem Henrici in principem Walliae, quod eo pertinere homines interprebantur quo spatium illud temporis in certo poneret utrum Catharina ex Arthuro gravida facta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:6)
Lex haec verae regulae nixa est, videlicet ubi materialia extera superflua sint, ibi manufacturae earum apud exteros prohibendas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:4)
Atque apud populum plurimum vigent doctrinae aut contentiosae et pugnaces aut speciosae et inanes, quales videlicet assensum aut illaqueant aut demulcent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:36)
consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:8)
Tum vero, ad ulteriora tendens, ad proximiora recidit, videlicet ad causas finales, quae sunt plane ex natura hominis, potius quam universi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:11)
aut si quis dicat, inesse corporibus appetitum congregationis ad massas connaturalium suorum, densorum videlicet versus orbem terrae, tenuiorum et rariorum versus ambitum coeli:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 143:4)
Deus autem primo die creationis lucem tantum creavit, eique operi diem integrum attribuit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:8)
ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:2)
Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:2)
hanc videlicet, quod nunquam fallant aut frustrentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:6)
videlicet per signa, et evidentiam causarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 278:6)
ad exemplum creationis divinae, quod saepius diximus, quae primo die lucem tantum produxit, eique soli unum integrum diem attribuit, neque illo die quicquam materiati operis immiscuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 297:6)
videlicet, eam a fronte comatam, ab occipitio calvam esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 299:9)
Etiam inventa quasi novae creationes sunt, et divinorum operum imitamenta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 321:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION