라틴어 문장 검색

vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:10)
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:3)
Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:5)
in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:3)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:1)
Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:3)
ut bona concessa divinae benignitati, eadem revocata ac poenas irrogatas nostrae iniquitati imputemus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 1:2)
ut quod fuit humani generis abundantia, divinae deputetur gratiae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:5)
Divinum est igitur quod bona praemittuntur, nostrum quod mutantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:13)
Habet ergo sapientiam, habet et disciplinam, sicut et de Beseleel qui sacrum tabernaculum divino oraculo jussus est facere, ait Scriptura:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:5)
Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:2)
sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:12)
Ad condemnationem autem caeterorum, et ad expressionem pietatis divinae dicitur Noe apud Deum gratiam invenisse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:11)
quia ipse divinae est haeres gratiae, ipse coelestis possessor haereditatis, beatissimorum consors bonorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION