라틴어 문장 검색

aegritudo autem in sapientem virum non cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:2)
Quarum vitam semper imi- tata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:6)
Sed si cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari membra quae sine totius pernicie corporis haerere non poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant per voluptatem.
(세네카, De Providentia, book 1 23:4)
Lenior ieiunio mors est, cruditate dissiliunt.
(세네카, De Providentia, book 1 46:4)
decessit puella ante diem nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.5)
Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.2)
namque, ni fallor, supra decemvirales pontificalesque sententias aegritudini huius prope interminabilis iurgii sola morum tuorum temperantia solita iudicandi salubritate medicabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 2:2)
quo, prout libuisset, effuso coctilibus aquis ingerebamur, quarumque 2 fotu cruditatem nostram tergente resoluti aut fontano deinceps frigore putealique aut fluviali copia solidabamur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:3)
Misera est aegritudo animi ob alienarum species miseriarum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M20)
cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 99:2)
negant tulisse ignominiam aegritudinemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 581:4)
pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 96:2)
In concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit, testatus deos hominesque se nullo loco nec tempore defuisse quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset celeritate tenderet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 107:1)
Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis Persei, alterius filii, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha9)
Viden ut aegre patitur gnatum esse corruptum tuom, suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3124)

SEARCH

MENU NAVIGATION