라틴어 문장 검색

ibat triumphans virgo Deum Patrem Christumque sacro carmine concinens, quod sub profani labe periculi castum lupanar nec violabile experta victrix virginitas foret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis22)
vexillum sublime crucis, quod in agmine primo dux bona praetulerat, defixa cuspide sistit, instauratque levem dictis mordacibus alam exstimulans animos nunc probris, nunc prece mixta:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 190)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
Crucem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 551)
et illis crucibus quae nos nostramque adolescentiam Habent despicatam, et quae nos semper omnibus cruciant modis, Nunc referam gratiam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3285)
I in malam crucem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 347)
Non triumpho ex nuptiis tuis si nihil nanciscor mali, Ni etiam nunc me huius causa quaerere in maloiubeas crucem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 335)
sola contenta Diana aeternum telorum et virginitatis amorem intemerata colit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:14)
Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:2)
Haec pro virginitate reponit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:9)
"non pasces in cruce corvos."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1629)
siquis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, in cruce suffigat, Labeone insanior inter sanos dicatur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:2)
peccat uter nostrum cruce dignius?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:2)
vel exempli gratia ut in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, ipsi muneri obtulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 106:2)
nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION