라틴어 문장 검색

Est huic diuersum uitio uitium prope maius, asperitas agrestis et inconcinna grauisque,quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,dum uolt libertas dici mera ueraque uirtus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 183)
Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne moxincutiant aliena tibi peccata pudorem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1835)
Sedulitas autem stulte quem diligit urget, praecipue cum se numeris commendat et arte;
(호라티우스의 두번째 편지, 1108)
Si quid ignoras, si quid de scripturis dubitas, interroga eum, quem vita commendat, excusat aetas, fama non reprobat, qui possit dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:8)
Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:12)
haec de comoedis te consulit, illa tragoedum commendare volet, varicosus fiet haruspex.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI212)
voluptates commendat rarior usus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI64)
nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
Praeterea spatium summai totius omne undique si inclusum certis consisteret oris finitumque foret, iam copia materiai undique ponderibus solidis confluxet ad imum nec res ulla geri sub caeli tegmine posset nec foret omnino caelum neque lumina solis, quippe ubi materies omnis cumulata iaceret ex infinito iam tempore subsidendo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:16)
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:3)
tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes finitimi inter se nec laedere nec violari, et pueros commendarunt muliebreque saeclum, vocibus et gestu cum balbe significarent imbecillorum esse aequum misererier omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:3)
contemplator enim, cum montibus adsimulata nubila portabunt venti transversa per auras, aut ubi per magnos montis cumulata videbis insuper esse aliis alia atque urguere superna in statione locata sepultis undique ventis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:8)
sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:8)
quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi, lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla, idque vel in primis cumulabat funere funus nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 40:2)
Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non vana superstitio sed ratio divina commendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION