라틴어 문장 검색

Hoc fructu tanto tam parato desine studia tua infinita ista cunctatione fraudare;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 8:1)
Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:3)
Quamquam minor vis bonis quam malis inest, ac sicut ἀμαθία με`ν θράσοσ, λογισμο`σ δε` ὄκνον φέρει, ita recta ingenia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 3:2)
illud peto praesternas ad quod hortaris, eligasque materiam, ne mihi iam scribere parato alia rursus cunctationis et morae iusta ratio nascatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 14:3)
Sum et ipse in edendo haesitator, tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:1)
Sed iam videatur et tibi, cuius cunctationem nec res ipsa desiderat, et temporis ratio praecidit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 1 3:4)
Iam illa quanta probitas in ore, quanta in sermone cunctatio, quam pari libra gravitas comitasque!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:3)
Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 9:3)
Crescit audacia experimento.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:3)
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:6)
Talia dicenti curarum maxima nutrix nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 8:1)
In vultu est audacia mixta pudori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:11)
Te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo possit, Adoni, monet, fortis que fugacibus esto inquit in audaces non est audacia tuta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:8)
et, quamquam superest ingens audacia menti, pallor in attonitae virginis ore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 98)
Ut crebro temporibus magno distinctis discrimine accidit, quae audacia requirunt consilia, arbitramur accidentia certa non esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION