라틴어 문장 검색

Oportunissimumque curationi tempus uernum est, aut certe neque feruens neque frigidum, siquidem uulnera et nimius calor et nimium frigus infestant, maxime tamen horum uarietas;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 10:5)
Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:1)
In is uero, quae glutinantur, duplex curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 34:4)
Illo neminem decipi decet, ut propriam uiscerum curationem requirat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 44:1)
multique etiam ex profluuio sanguinis intermorientes ante ullam curationem uino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum uulneri est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 46:2)
Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:3)
Hic ordo felicis curationis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:1)
Atque initium quidem eius mali recipit curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 64:6)
Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:4)
Hae grauissimorum uulnerum curationes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:1)
Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula anguium genera singula medendi genera praeciperent aliique alia:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:1)
Vbi uero phalangium nocuit, praeter eam curationem, quae manu redditur, saepe homo demittendus in solium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 18:1)
Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque primo et pusulas prohibeant et summam pelliculam exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:5)
Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 25:3)
reliqua curationibus inritantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION