라틴어 문장 검색

sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 6:2)
Eum, ut potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 2 2:1)
Ad naturam regressus incommodo hominis libertatis ac responsalitatis accidere non potest, qui pars est mundi quique proprias facultates colere debet ad eum tuendum eiusque vires explicandas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:4)
Etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi si non potuit?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 16:5)
an etiamsi non debuit filiam sic collocare, damnari tamen ob hoc non possit dementiae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 13:3)
sic tamen affectum meum rexi, ut nec relinquerem quicquam, quod exigi deberet a bono fratre, nec facerem, quod reprehendi posset in principe.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 96:3)
nam utrum posset is a quo petebatur, omisit, quia manifestum erat posse, et ignotus a demonstratione personae suae incipere debebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 12711)
si tantum possem quantum in ea re p., de qua ita sum meritus ut tu existimas, posse debebam, ne tu quidem in istis incommodis esses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 13 5:2)
Nec initium solum tale esse debet, sed omnis, si fieri potest, oratio videri pathetica, et brevibus sententiis et crebris figuratum muta­tionibus debet velut inter aestus iracundiae fluctuare.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 3:1)
quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 14:2)
Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 1:4)
Sunt qui in sermonibus affectant optius ingenii laudem qua in quamcumque partem disputare possint, quam iudicii in veritate enucleanda, ac si laudabile esset invenire quid dici possit, non quid teneri debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:2)
Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:7)
Qui stadium, inquit, currit, eniti et contendere debet, quam maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere nullo modo debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:3)
Cogit me multum assidua tuae dilectionis instantia, Gualteri venerande amice, ut meo tibi debeam famine propalare mearumque manuum scriptis docere qualiter inter amantes illaesus possit amoris status conservari, pariterve qui non amantur quibus modis sibi cordi affixa valeant Veneris iacula declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION