라틴어 문장 검색

et quia similes sunt solis effectibus effectus lunae in iuvando nocendoque, ideo feminas certis adflictas morbis σεληνοβλήτους et ἀρτεμιδοβλήτους vocant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 11:2)
et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
ἀπόλλωνα Διδυμαῖον vocant, quod geminam speciem sui numinis praefert ipse inluminando formandoque lunam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:1)
Hinc et Virgilius, sciens Liberum patrem solem esse et Cererem lunam, qui pariter fertilitatibus glebae et maturandis frugibus vel nocturno temperamento vel diurno calore moderantur, — Vestro, ait, si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 23:1)
et duos priores solem ac lunam intellegi volunt, quod sol auctor spiritus caloris ac luminis humanae vitae genitor et custos est, et ideo nascentis δαίμων, id est deus, creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:2)
luna τύχη, quia corporum praesul est quae fortuitorum varietate iactantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:3)
Hinc est quod simulachris et Aesculapii et Salutis draco subiungitur, quod hi ad solis naturam lunaeque referuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:1)
Liber et alma Ceres pro sole ac luna, non hoc in alterius poetae imitationem posuit, ita dici audiens, cur tamen diceretur ignorans?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 3:2)
Philochorus quoque in Atthide eandem adfirmat esse lunam, et ei sacrificium facere viros cum veste muliebri, mulieres cum virili, quod eadem et mas aestimatur et femina.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 3:4)
Alii enim Iovem crediderunt, alii Lunam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:3)
Tertia iam lunae se cornua lumine conplent. Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:7)
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis Pubentes herbae nigri cum lacte veneni.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:1)
Apud Virgilium Pan niveo lanae munere Lunam inlexisse perhibetur in nemora alta vocans:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 9:1)
Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 14:1)
Pineam nuceam cum effodies, luna decrescente eximito post meridiem, sine vento austro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION