라틴어 문장 검색

Sed eisdem de causis, quae sunt cognitae, quo minus dimicare vellet, movebatur, atque hoc etiam magis, quod spatii brevitate etiam in fugam coniectis adversariis non multum ad summam victoria iuvare poterat.
(카이사르, 내란기, 1권 82:6)
Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 7:7)
itaque ab defensione desistere.
(카이사르, 내란기, 2권 12:6)
Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant.
(카이사르, 내란기, 2권 14:11)
Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent;
(카이사르, 내란기, 2권 21:4)
legiones eae, quae paulo ante apud adversarios fuerant;
(카이사르, 내란기, 2권 29:8)
An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus?
(카이사르, 내란기, 2권 31:9)
quibus rebus nox maxime adversaria est.
(카이사르, 내란기, 2권 31:12)
haec acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar?
(카이사르, 내란기, 2권 32:11)
quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint?
(카이사르, 내란기, 2권 32:29)
Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret.
(카이사르, 내란기, 2권 34:2)
Itaque Curio exercitum in castra reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis;
(카이사르, 내란기, 2권 35:7)
Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 36:5)
Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam nactus stationem et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.
(카이사르, 내란기, 3권 6:5)
Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.
(카이사르, 내란기, 3권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION