라틴어 문장 검색

hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
habent autem nonnunquam etiam defensionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:3)
quod mihi (libera enim vel contra receptas persuasiones rationem sequenti sententia est) in parte verum videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 134:1)
quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:2)
popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 229:1)
qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus sibi cum quadam persuasione et quodam corporis et eorum, quae dicet, pronuntiatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 231:3)
an aliter defensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 238:3)
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)
illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 9:1)
haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:2)
ut mihi in illa vetere persuasione permanenti velut petenda sit venia, quaerendunque, quo moti priores rem tam late fusam tam breviter astrinxerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 51:1)
in quo primum insistit quasi ad repugnandum defensio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:3)
non enim actio transfertur sed causa facti, quod accidit paene in omni defensione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 162:1)
quaedam vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 194:1)
nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui , credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 211:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION