라틴어 문장 검색

nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:2)
bonus defensor nemo nisi qui eloquentissimus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:6)
defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 87:1)
saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:2)
illi malunt habere aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 332:3)
defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 23장3)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam armis bellum parum procedebat, insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 61장3)
Ita Vagenses biduum modo ex perfidia laetati;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장5)
dicit, quae ipse parauisset facere, perfidia clientis sui praeuenta;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장5)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Dein Volucem, quoniam histilia faceret, Iouem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장6)
Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 15:7)
Si amicum bonum amisi, non est mihi pro illo perfidia patienda, nec si bonos liberos extuli, in illorum locum impietas succedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 23:9)
Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?
(세네카, 행복론, Liber III 66:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION