라틴어 문장 검색

Quod si tam gratissimo nobis beneficio vigilatis, et adversarios nostros, prout sancta conamina vestra voluerint, ad sulcos bone civilitatis intenditis remeare, quis vobis dignas grates persolvere attentabit?
(단테 알리기에리, Epistolae 4:5)
qui velut a patrie caritate nunquam destitimus, sic de preceptorum vestrorum limitibus nunquam esorbitare intendimus, sed semper tam debite quam devote quibuscunque vestris obedire mandatis.
(단테 알리기에리, Epistolae 6:2)
Et quamvis longa sitis in dubium que sunt certa propter esse propinqua, ut adsolet, furibunda deflectat, nichilominus in te credimus et speramus, asseverantes te Dei ministrum et Ecclesie filium et Romane glorie promotorem. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 47:3)
Quid, preses unice mundi, peregisse preconicis cum cervicem Cremone deflexeris contumacis?
(단테 알리기에리, Epistolae 55:4)
Cum ergo materia circa quam versatur presens tractatus sit admirabilis, et propterea ad admirabile reducenda ista tria intenduntur in principio exordii, sive prologi.
(단테 알리기에리, Epistolae 112:3)
Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 12:27)
nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive volontarie agat, propriam similitudinem explicare. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:3)
et inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:6)
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:14)
Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam—ut iam dictum est—satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:17)
Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:25)
aliud est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:18)
quicunque finem iuris intendit cum iure graditur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:20)
romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:21)
quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION