라틴어 문장 검색

ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 669:1)
vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant, et cum sine muris per octingentos prope annos liberi, aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 438:1)
cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 28:3)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 228)
Tum mihi sunt manus inquinatae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 3128)
itaque dum enitor, prox, iam paene inquinavi pallium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 128)
item si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa vel icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, erit idonea.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장6)
cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis perpetuae figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis harundinibus fixae sunt, secundae erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장34)
non etiam minus ipsa aqua, quae erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, quoque pervenerit aut profluxerit, muscus non nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit speciem, inbitur his signis esse tenuis et summa salubritate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 4장7)
deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, in vetula scalpit iam mater simia bucca.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X84)
Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab in- fantibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 58:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION