라틴어 문장 검색

Non ego temptauit nulli temeranda uirorum audax laudandae sacra docere deae, nec mea mortiferis infecit pocula sucis dextera nec cuiquam trita uenena dedit, nec nos sacrilegos templis admouimus ignes, nec cor sollicitant facta nefanda meum, nec nos insanae meditantes iurgia mentis impia in aduersos soluimus ora deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 54)
quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 277:2)
Consul mortifero volnere ictus cadit, fusique circa omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 524:2)
se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 527:2)
suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 522:1)
ut si quis ei quem urgeat fames venenum ponat cum cibo et aut abstinere eo quod vitale sit iubeat aut mortiferum vitali admisceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 433:1)
deformis suapte natura res cum speciem iniuriae magis quam doli prae se ferret, concitati homines clamore suo magistratus senatum vocare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 386:1)
ita traducti sub iugum, et quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 77:1)
ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 282:1)
quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et volnera.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 564:1)
qui in senatu suaserat ut eorum deditione quorum culpa tam deforme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus trib.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IX Periocha4)
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:3)
praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 471:1)
cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est conrumpas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 192:2)
foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 130:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION