라틴어 문장 검색

Propositis enim tribus, ut dictum est, terminis aequis proportionibus ordinatis ultimum semper medio detrahamus et ipsum quidem ultimum primum terminum conlocemus, quod de medio relinquitur, secundum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:11)
Nos autem, quotienscunque aliquid monstrare volumus, in his praesertim formulis, ordinatarum virgularum multitudinem non gravamur apponere.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:9)
Scire autem oportet, quae sint curtae pyramides, vel quae his curtae, vel quae ter curtae vel quater et deinceps secundum numerorum adiectionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De curtis pyramidis 1:1)
In sesqualtera vero duorum est differentia, in sesquitertia trium, in sesquiquarta quattuor et deinceps secundum superparticulares formas numerorum, quod ad differentias adtinet, uno tantum crescit adiectio numerum explicans naturalem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 4:2)
Namque binarius ad unitatem ipsa unitate differt, et quaternarius binario ipso binario et octonarius quaternario ipso quaternario et deinceps maiores alii ipsis minoribus ab eisdem ipsis differunt, quos numerositate praetereunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica medietate eiusque proprietatibus 9:3)
At ego, cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstupui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura exspectare tacitus coepi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:7)
quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps quae sit uera monstrare.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:2)
Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:2)
Omnes autem alii homines qui vivunt secundum virtutes inferiores eligentes operationes enim et delectationes, quae sunt in illis operibus, innaturaliter ordinati sunt et peccant contra ordinem naturalem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:18)
Considerans etiam quod sicut omnia sunt ex hac prima causa, sic omnia ad ipsam ordinantur;
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:1)
Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:3)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
His perfectis collocatisque alias deinceps pari magnitudine rates iungebat.
(카이사르, 내란기, 1권 25:9)
"Vos enim vestrumque factum omnia," inquit, "deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt.
(카이사르, 내란기, 2권 32:3)
His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION